Videns Balac filius Sephor, qui tunc rex erat in Moab, quid fecerat Amorrhaeo timuit, et ascitos seniores Madian, qui proximi regno ejus erant et amici, consulit quid facto opus esset, dicens: Populus hic delebit nos, sicut solet bos herbas usque ad radices carpere. Misitque eorum consilio ad Balaam, filium Beor, ariolum, qui habitabat super flumen Ammonitarum, ut veniret, et malediceret populo huic. Audierant enim quod benedictus erat cui benedicebat Balaam, et maledictus cui maledicebat. Audierant etiam quod Israel non vincebat in arcu et gladio, sed oratione fusa ad Deum suum; visumque est eis commodum exsecrationibus contra orationes dimicare. Cumque venissent ad Balaam seniores Moab et Madian, ferentes munera divinationis in manibus, causamque viae exposuissent, dicit eis Balaam: Manete hic hac nocte, donec videam quid dixerit mihi Dominus. Domini enim prophetam se mentiebatur, licet in sacrificando consuleret daemones. Forte daemonem qui sibi loquebatur Dominum vocabat. Dixitque ei Dominus in nocte curam populi sui gerens: Non eas cum eis, nec maledices populo huic, quia benedictus est. Mane surgens Balaam dixit se prohibitum a Domino. Rursum misit ad eum Balac viros plures, et honoratos, muneraque majora, et ampliora promisit si malediceret populo. Quibus ait Balaam: Si dederit mihi Balac domum suam plenam auri, non potero mutare verbum Domini. Obsecro manete hic etiam in hac nocte. Et ait Dominus ad eum nocte: Surge, vade cum eis; ita duntaxat, ut quod praecepero tibi facias. Mane strata asina profectus est cum eis: Et iratus est Dominus ei, stetitque angelus Domini, gladio evaginato, in via contra Balaam. Mutaverat enim propositum, et captus cupiditate promissorum, disponebat quomodo populo malediceret, licet prohibuisset Dominus. Josephus videtur velle quod Dominus iratus, quasi ironice dixerit ei: Vade cum eis. Quod quia non intellexit obstitit ei angelus. Cum autem vidisset asina angelum, quem tamen Balaam non videbat, timens deviavit in agrum. Quam cum verberibus reduxisset Balaam ad semitam, iterum stetit angelus in angustiis maceriarum, quibus vineae cingebantur, timensque asina junxit se parieti, et attrivit pedem sedentis. At ille verberabat eam. Iterum stetit angelus in loco angusto ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviari. Timensque asina, cecidit sub pedibus sedentis. Qui cum vehementer fustibus caederet latera ejus, aperuit Dominus os asinae, et ait: Cur percutis me? Ecce jam tertio? Qui respondit. Illusisti mihi; utinam haberem gladium, ut percuterem te! Assuetus iste monstris ad vocem asinae non expavit: Protinus aperuit Dominus oculos Balaam; viditque angelum stantem in via cum gladio, et adoravit eum. Cui angelus: Perversa est mihi via tua, et nisi asina declinasset, occidissem te. Cui Balaam: Peccavi, et nunc si via mea tibi est contraria, revertar. Cui angelus: Vade, sed cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris.